633
304 EVONYMI
lum ferreum, tantum ut commodè per
hostiolum inseratur, in fornacem immit¬
tuntur. batilli huius margines utrinque mo¬
dicè eleuantur, ut carbones commodi¬
us contineantur. Opus est etiam batillo
ferreo oblongo (pro modo fornacis)
in fine curuato secundum angulum re¬
ctum, & ibidem in fine aliquantulum
dilatato, per quem moueantur et dige¬
rantur qui intus sunt carbones, & de
batillo detrudantur. Sed haec experien¬
tia melius cognoscuntur. In his forna¬
cibus, & quomodocunque in cineribus,
tum alia aquarum oleorumque, ut dixi, gene¬
ra rectè parantur, et pręcipuè quę sicca in
uino infusa & aliquando uase optimè
clausomacerata fuerint, eundem prorsus
odorem saporemque redditura: ut absin¬
thium, sicut supra docui, gentiana, baccę
iuniperi, & aromata, ex quibus destilla¬
tas aquas aureas denominant nostrates,
&c. tu aquę uitae destillatio aliquoties
repetitur: in qua hoc animaduerti, melio¬
rem semper et puriorem parté primam fluere
&