633
THESAVRVS. 305
& quicquid phlegmatis est, (uel aquae
mortuae, ut quida uocant, quòd inutilis,
noxia, & ferè foetida sit,) postremum se¬
qui. quod in capitello uitreo pulchrè
dignoscitur. nam dum essentia purior,
ignea scilicet & aerea fluit, nullum in
capite signum apparet: ubi uerò iam
phlegma commeat, aquę striatim fluen¬
tis uestigia manifestò apparent, quae ut
primum uideri coeperint, remouendum
estuas recipiens, et quicquid in cucur¬
bita seu uentrè reliquum fuerit, tanquam
inutile effundendum: & altera destillatio
inchoanda, idque repetendum, donec nullum
amplius phlegma se prodat, quod quar¬
ta plerunque aut quinta destillatione con¬
tingit. Post quam non amplius destillatio¬
ne, sed circulatione opus est, ut liquor
rectificet, ut illi loquuntur, & in coelum
aut quintam essentiam uertatur.
Destillata uapore aquae calentis uires
& qualitates plantarum integrius reti¬
nent, sed quia excrementosa sunt, parum
diu seruari possunt. Diutiusquę cinerum