633
308 EVONYMI
circa patellam, eamque uitreatam si ter¬
rea est: nam & ex aere fit. Patellae &
lembici commissuram luto munies, fa¬
scia scilicet lintea luto inducta & aptè
circunposita, nec non uas recipiens cum¬
naso alembici, Brunsuicensis. Hodie
quidam rosarias istas capellas ex aere fa¬
ciunt, & suprà arenam ponunt herbas
destillandas: & in circuitu patellae (&
infra ipsam quoque, ni fallor) spacium
uacuum aqua replent, canali ubi in¬
fundantur ad id facto. Ignem autem uel
ex carbonibus subijciunt, uel ex ligno¬
rum segmentis breuissimis, quòd ignis
flamma propter ambientem aquâm mi¬
nus posse nocere uideatur. Sed pro¬
culdubio haec omnia in uitreis uasis mul¬
foelicius destillabuntur, siue in Bal¬
neo M. siue in cineribus.
Acetum destillatione candidum red¬
ditur, cum ad alios chymistarum & medi¬
corum usus, tum ut syrupo acetoso miscea¬
tur, de quo Bulcasis uerba adscribam.
Construe atanor simile illi in quo destil¬
latur