633
THESAVRVS. 309
latur aqua rosacea: & semper pone uas
destillatoriumex uitro uel ex terra uitrea¬
ta: & imple tres partes ex aceto bono,
ut quarta pars uasis superius sit uacua,
ne cum ebullierit acetum effundatur. De¬
inde operi uas cum uase aliquo superius,
ficut nouisti, habente nasum, ut fit in
qua rosacea: & fac ignem leuem, non fortem,
nam si esset fortis, non fieret acetum
deò album. Oportet autem acetum quod
destillatur, esse ex uino albo, & acerri¬
mum. Sic album & purum colliges li¬
quorem, & repones. Eodem modo destil¬
lari potest uinu, Hęc Bulcasis. Ego in ui¬
treis uasis in cinerib. aliquando destilla¬
ui, quod aliquod hactenus annis seruo
odore saporeque aceto non destillato simi¬
le, colore tantu et substantia differens qui¬
bus aquam puram refert. Vident autem Bulcasis
sentire destillandum esse acetum cum igne
siue aqua, non in balneo M. sed eo modo
quem in rosis destillandis, primum & secun¬
dumfacit.i.sine aqua cum igne lignorum, aut
potius carbonum. Nos in cinerib. optimè