633
310 EVONYMI
destillauimus. Dissoluuntur aceto for¬
ti praesertim destillato, uel succo limo¬
num, margaritae, testae ouorum, lapides
renum, uesicae: coralium utrunque, eaque
post siccata promptè friantur: praecipi¬
tatum & sublimatum & cinabrium, &
in argentum uiuum redeunt, Syluius.
Aceto destillato metalla resolui chymi¬
stae aiunt. item urina humana destillata.
Cannabis folia in farinam uersa, quòd
caput feriant, potum suauiter inebrian¬
tem efficiunt, Cardan. Videtur autem
aqua superinfundenda, & cum simul fer¬
mentata fuerint, destillanda, similiter ut
aqua ardens uel in rosario, aut simili in¬
strumento ubi ignis immediatè subijci¬
atur: & forte bis aut ter repetenda de¬
stillatio. Idem dixerim de AVENAE
qua, de qua similiter Cardanus: Aqua
(inquit) ex auena destillata utuntur Mo¬
scouitae quòd uino careant: nec minus
excalefacit aut inebriat quàm uinum.
Cum enim auena crassioris sit substan¬
tiae, necesse est ut ex destillatione inca¬
lescat,