633
318 EVONYMI
& quanto leuiore licet igne destillan¬
tur: & si liceat, aqua feruente circum¬
uas posita oleum elicere, longè erit me¬
lius. Summitati uasis pileus uitreus B.
imponitur, ac luto ne respiret aptatur,
cui de more canalis adiacet C. cui alter
canalis uitreus adiungitur D. ita luto
septus ut nihil possit respirare. Hic per
uas ligneum E. transit, quod aqua per¬
petuo frigidissima repletum habere
portet, cannula H. detrahentes quicquid
iam calorem contraxerit, aliam nuper hau¬
stam denuo addendo. nam sic D. refrigi¬
datur, fumique non uruntur, sed in aquam
uel oleum transeunt, conuersique per F.
canalis partem obliquam & ultra uas
qua plenu exporrecta, guttatim in uas
G. cadunt. Vt igitur uidi, primò turbi¬
dum quoddam effluit, substantia rei te¬
nuiore efferens, pòst aqua clarior exit,
demum oleum, quod exusti potius
dorem refert, quam rei illius a qua de¬
fluxit. Hoc modo aquarum etiam (ex her¬
bis & floribus) destillatio fieri potest,
sed