633
THESAVRVS. 319
sed is longè melius per descensum fit,
&c. Sunt qui iuxta F. moschum ponunt
aliaque pretiosiora odoramenta, reti¬
netque aqua odores non solum proprios,
sed etia moschi & aliorum quae appo¬
nuntur.
De destillatione per descensum. Vl¬
stadius cap. xix. docet de hoc destillan
di modo in genere: et priuatim de oleis
ex lignis iuniperi, ex uitellis ouorum,
ex nuce moschata, & Benedicto: ex
quo ego clarius & breuius rem osten¬
dere conabor. Docet igitur construi for¬
nacem huic destillationi aptam, similem
foco qualis apud Germanos fit, ex late¬
ribus non coctis, altitudine sesquicubi¬
ti undique, excepto anteriori latere,
(quod humilius fieri potest, & laterib.
tenuibus tegi, ad imponendum aliquid
ut ferramenta, quibus ignis regitur,) la¬
titudine trium cubitorum quoquo uer¬
sus. In medio huius foci foramen sit,
tantum ut pes hominis immitti possit.
(Erit autem haec fornax etia ad alium