633
322 EVONYMI
deramus. Nam in alijs quibusdam, ut
ex lignis iuniperi, repentino etiam & ma¬
gno igne excitato nihil deliqueris. De¬
inde quia lignum accensum forte cu¬
curbitam lęderet, ureret, rumperet: aut
oleum ingrato odore afficeret. Porrò
in oleo Benedicto simplici, augebis
gnem saltem in fine destillationis, & de¬
stillandi locum huiusmodi parare po¬
teris: Foueam in terra fodito, longam,
latam & profundam pro modo ollae in
eam imponendae. Sit autem olla uitrea
ta, aqua abluta: & super orificium eius
ponatur lamina ferrea tenuis, multis fo¬
raminibus perforata, ita ut lamina in¬
fra summum ollae marginem sit digiti
transuersi latitudine: Supra hanc impo¬
nes aliam ollam quae materiam destil¬
landam contineat, sic ut orificia coniun¬
gantur, & omnia optimè lutentur. Tum
fiet ignis circa ollam superiorem, quae
tota sit extra foueam praeter orificium.
Sed secundus hic modus incommodi¬
or primo est: quoniam aqua ab oleo se¬
parari