633
THESAVRVS. 323
parari non potest: nec facile cognosci
quando tota materia sit destillata, nisi
usu & consuetudine id cognoscatur.
Potest etiam fornax fieri in colle praeci¬
piti, ut idem VIstadius docet: ego ne
sim prolixior omitto.
Oleum de folijs citri, arantiae, aut li¬
monis cum destillatur, primò aqua eli¬
citur, deinde oleum, quorum utrunque
separatim seruari debet. oleum quidem
imprimis suaue et bonum est. Fit autem
hunc in modum. Folia de quauis prae¬
dicta arbore, discissa contunde in mor¬
tario, & destillando aquam excipe: &
cum uideris guttam aliquam diuersi co¬
loris aquae innatantem, mutato recipi
ente ignem auge, & oleum collige. id.
modicè olebit adustionem, quod uiti¬
um emendatur, si diu Soli expositum
relinquatur. Sunt qui iam dicta folia
inter duo lintea siccent & conterant,
adijciantque alia multa odorata, ut zibet¬
tum, moschum, ambram, styracem cal. la¬
danum, cinnamomum, benzoum: non