633
THESAVRVS. 329
marini impletam sepelito in arena (clau¬
sam panno duplicato cerato, aut cum
cera & coopertorio ita quòd respiret,
Arnoldus: duplici linteo, deinde etiam
cera occlusam, Hollerius) usque ad me¬
diam partem: & sic relinque per men¬
sem aut amplius, donec flores in aquam
conuertantur. Haec aqua separata & so¬
li exposita per dies X. aut XX. (aliâs XI.)
densatur instar olei. Cor, cerebrum, ner¬
uos, & totum corpus roborat. Pannos
faciei & maculas delet, iuuentutem con¬
seruat. Gutta eius aquae imposita, ut
balsamum subsidit. Prodest ad telas &
lachrymas (aliâs maculas & alios affe¬
ctus) oculorum, si gutta una imponatur
in oculos, bis aut ter ad summum. Mem¬
bra paralytica ut plurimum recalfacit,
& sanat aliquando. Phlegmati salso
resistit. fistulas & cancrum, quae alijs
non cedunt remedijs, persanat. Ad
eadem facit aqua uitae ex uino in quo
decoctus sit rosmarinus destillata, Lul¬
lius. Ego rosmarinum non deco¬