633
330 EVONYMI
querem. euaporat enim uis uini & quin¬
ta essentia: sed in uase obstructo mace¬
rarem aut putrificarem. deinde in Bal¬
neo Mariae primum, pòst in cineribus
aqua super faeces rursus infusa destilla¬
rem. Mecum facit Arnoldus de Villa no¬
ua, qui in libro de uino, (ubi ille de
rosmarini etiam oleo eadem scribit, quae
iam ex Lullio scripsimus. si modo Lul¬
lij ea sunt:) Saepe (inquit) expertus sum
quòd aqua uitae facta de uino in quo re¬
mollitus fuerit rosmarinus, curat phle¬
gma salsum, scabiem, cancrum, & fistu¬
lam, quae aliter sanari non possunt. Sed
hoc oleum rosmarini non aliter fit quàm
è floribus uerbasci oleum, non per de¬
stillationem.
Oleum rosmarini fieri debet ex flo¬
ribus decerptis cum summis turionib.
seu ramulis quibus adnati sunt, contri¬
tis, & in optimo uino uetere maceratis
seu putrificatis. Debent autem destilla¬
ri lento igne, ita ut alembici spiritus sub¬
inde refrigerentur: postea circulari, do¬
nec