633
THESAVRVS. 331
nec quoad eius fieri potest omnis cras¬
sa substantia à subtili separetur, Gual¬
therus Ryffius. Poterit autem destilla¬
ri, ut conijcio, uel in cucurbita, praeser¬
tim breuiori, cum alembico: uel in re¬
torto cùm recipiente diuersae figurae,
uel potius in duobus retortis quorum
alterum sit recipiens uel in uasis aeneis
quae uesicas uocant pharmacopolę, ut
aqua cinnamomi, aut aqua ardens.
Eodem modo destillantur olea, ut
idem docet, de VERNICE seu gummi
iuniperi, de SPICAE aut LAVENDVLAE
floribus, ANISI semine, & multis alijs
seminibus.
Chelidonij quarta essentia siue ignis
qui est tanquam liquor olei, &c. quo¬
modo paretur et in quem usum, lege su
pra ubi de quinta essentia tractauimus.
Licebit autem à plerisque herbis & alijs
medicamentis, oleum duplex, aereum
& igneum, eodem modo quo in Cheli¬
donio illic praescriptum est, extrahere.
Oleum rutaceum. Cardanus libro