633
THESAVRVS. 341
obducto, quod inseratur in cannam ex cu¬
pro oblongam, ut pro aqua ardente fit.
Alius eiusdem apparatus per descen¬
sum, ab amico quodam qui ipse para¬
uit, tanquam res secreta nobis commu¬
nicatus. Baccas iuniperi bene maturas
& siccas per autumnum uel sub autum¬
num, inter duos, ut in fastis assignan¬
tur, sacros diuae Virgini dies, colligito
ante meridiem, octaua uel nona hora,
in magna copia, quae circiter duos sac¬
cos impleat, tempore sereno. Deinde
bene contusas in cilicio, quo pistores
utuntur, pones, non nimis multas una
uice, & sub praelo exprimes, atque sic
per diem & noctem relinques sub prae¬
lo, ut succus aquosus interim destillet.
Hunc per se repones in uase aliquo, ut
utaris eo tum ad remedia quaedam in¬
tra corpus, tum extra ad pungendas
partes, (cum aliquo ungento & aqua ui¬
tae) pręsertim arthriticas. Facile autem con¬
seruat, neque facile corrumpitur hic succure,
& suauis & efficax est. Aliqui humorem