633
342 EVONYMI
aquosum non sub pręlo eximunt, sed in
communi fornace (balneo M.) sepa¬
rant. Reliquam materiam bene sicca¬
tam tritamqe, pone in cucurbita qua¬
tuor mensurarum capace, non prorsus tamen
implebis. In ea luto sapientiae, ne quid
expiret occlusa, putrificabis materiam
per dies circiter uigintiocto in fimo equi¬
no: aut si hyems sit, in Germania, iuxta
fornacem. Ad putrificationem quidem in
fimo equino scrobem fieri oportet duos
pedes altam, & fimum ac calcem alternis im¬
poni. asperges autem aquam calidam quo¬
tidie aut altero quoque die. Tandem cum sa¬
tis putrificata & mediocriter liquida
apparebit materia, destillabis. Vas re¬
cipiens eiusdem ferè magnitudinis esto, &
imponatur circulo stramineo. Vtrumque
autem uitreum, & filo candente ferreo sectum es¬
se debet. Ea inter se commites mediante la¬
mina ex metallo, potissimum argento, fre¬
quentib. foraminib. quae non sint maiora
quàm si acu communi partusa essent. Huic
laminae circunferentia supra infraque emi¬
nere