633
356 EVONYMI
descenderit in receptorium uas quod
uitreum & luto obseptum esse debet.
Postea insolabis, orificio uasis aperto
aliquandiu, aut membrana foramini¬
bus aliquot pertusa, clauso, donec adu¬
stionis odor exhalet. Sunt qui gratię
doris augendae causa adijciant belzo¬
um, spicam nardi, agallochum, scobem
cypressi, styracem, ambram, moschum
& pariter omnia destillent, secundò eti¬
am repetita destillatione.
De oleis quae extrahuntur
ex lignis.
Olea de lignis omnia per descensum
ut uocant, destillantur. De oleo qui
dem ex ligno iuniperi parando, supra
docuimus ex Vlstadio, ubi de oleo¬
rum destillatione per descensum in ge¬
nere tractauimus. Qui plura cupit, prae¬
sertim quod ad uires, requirat ex libro
Germanico Ryffij: qui eodem planè mo¬
do etiam de GVAIACO oleum elici scribit:
nec