THESAVRVS.
357
nec
non
ex
ROSMARINIligno.
Adscri¬
bam
hîc
quod
in
libro
quodam
Ger¬
manico
reperi:
Lignum
iuniperi
pro
oleo
inde
parando,
scindi
debet
initio
Maij,
uel
autumni,
quod
uiride
seu
re¬
cens
sit,
cortice
rubente.
Decortica¬
tum
diligenter
siccabis
in
furno
statim
ab
extractis
panibus.
deinde
securi
dis¬
sectum
in
ollam
impones
cui
fundum
sit
foraminulentum,
&
in
ollam
sub¬
iectam
aptè
inseratur.
Ollam
superiorem
replebis
segmentis
è
ligno
iuniperi,
&
etiam
populi
illius
quam
tremulam
uocant,
cum
parte
lapidum
alborum
è
quibus
calx
paratur.
deinde
cum
operculum
diligen¬
ter
luto
muniueris,
inseres
inferiori,
&
ignem
circunquaque
excitabis.
Hoc
o¬
leum
etiam
solo
iuniperi
ligno
paratum,
fe¬
rè
extra
corpus
tantum
adhibetur.
nam
ualde
uehemens
est,
&
adustionem
ad¬
modum
resipit.
Inquinat
tamen
cutim
ut
non
facile
abluatur.
Ego
uim
eius
aduersus
scabiem
&
impetigines
egre¬
giam
esse
noui.
Idem
aduersus
pe¬