633
358 EVONYMI
stilentem morbum Brasauolus commen¬
dat. Frigidas causas remouet, & repri¬
mit typum quartanae. Inunctum ab um¬
bilico usque ad muliebria & renes, matri¬
cem confirmat, & eius humiditatem de¬
siccat, & ad conceptionem praeparat,
Rogerius.
Oleum quod destillatur de lignis iu¬
niperi siccissimis, duorum uasorum fi¬
ctilium orificijs inter se oppositis, aut
etiam per alembicum uitreum, si reti¬
neatur ore, mirabiliter tollit dolorem
dentium ex frigido catarrho natum: &
similiter prodest contra omnes alios do¬
lores ex frigidis humoribus prouenien¬
tes, ut dolores neruorum, articulorum
spasmum, paralysin, & similes, Matthaeo¬
lus. Oleum iuniperi (inquit Mesues)
emendat cutis infectiones, serpiginem,
cancrum, ulcera maligna, qualia quae
in tibijs & cruribus quorundam ma¬
lum mortuum recentiores uocant. Se¬
gmentis iuniperi tenuibus uas uitratum
oris angusti reple, laminam ferri tenuem
fora¬