633
THESAVRVS. 365
id est infumatum uocatur. Postridie
leum amoueto, & in uitreo uase repo¬
nito. Vtunt hoc mulieres, quibus men¬
ses detinentur, imum uentrem ac lum¬
bos eo inungentes. Conuenit etiam
his quae à puerperio malè (nimis pa¬
rum) purgantur, similiter illitum. Prae¬
terea utile est ad thoracem refrigera¬
tum, medeturque tenesmo, si exceptum
lana (calida, ut addit Nicol.) complica¬
ta imo uentri & lumbis apponatur.
Idem uidetur capnelaeum dictum: sed
Kiranidum author naphtham inter¬
pretatur, libro quarto in Echeneidis
mentione.
Vidi & ex papyro in cuculli formam
conuoluto, accensoque supra discum
stanneum, summa eius extremitate per¬
forficem retenta, olei nigricantis gut¬
tas aliquot defluere, quae ad ocu¬
lorum maculas siue albu¬
gines laudantur.