633
366 EVONYMI
DE BALSAMO VERO, ET
antibalsamis, id est arte compositis oleis,
quae veri loco vsurpantur, tum in¬
tra tum extra corpus.
Balsamum uox est in omnibus pro¬
linguis usitata, Syriaca procul¬
dubio. nam in sola Syria & uno dunta¬
xat horto olim nascebatur. Panag He¬
braicam uocem Ezechielis 27. Dauid
Kimhi postnonnullos interpretatur lo¬
cum proprium Iudaeae: alij apharsamo,
id est balsamum. Iudaei recentiores pal¬
samon scribunt, Graeci balsamon, Pau¬
sanias palsamon, Nicander blasamon
propter carmen. Opobalsamon liquor
est: carpobalsamon, semen, quod & ca¬
samum aliqui uocant, & ipso liquore
odoratius praedicant: xylobalsamon,
rami seu ligna. Cogitaui ego aliquan¬
do balsamum ab excellentia dictum es
se, quod pretiosissimum nobilissimumque
inter aromata esset. nam baal dominum
& magistrum significat Hebraeis, sam¬
uerò