633
THESAVRVS. 367
uerò aroma. Balsamo, aromaticus flos,
Varinus. Et sanè decet, ut res ipsa Syriae
propria est, ita nominis eius etymolo¬
giam ex eadem lingua peti. Forsan &
belsuin, (alij beniuin, alij belzoum scri¬
bunt,) suauissimi odoris liquor eandem
sui nominis originem habet. Non autem
sam solum Hebraeis, sed & bosem aro¬
ma significat. unde Germani moschum
uideri possunt appellasse bisem.
Balsamum nostra aetate quidam in¬
terijsse existimant. aureo colore succere
ille erat, uulnera sanabat, & rugas tolle¬
bat, & mortuorum faciem à corruptio¬
ne uindicabat, lapidemque renum com¬
minuebat: delebat oculorum maculas
uenenis resistens, maximè aconito, et ri¬
goribus febrium ipsarum, atque in his
mnibus uires balsami excellebant. Nunc
uerò ex Hispaniola genus aliud balsa¬
mi defertur, colore rubro ad nigrum ten¬
dente, ponderosum, olens exustum quid
dam, & illicò caput ferit, linguam etiam
acrius sed serius, ut piper: Vulnera &