633
412 EVONYMI
diuersas intra corpus affectiones ole¬
um ex antimonio parant, quod miris
& magnis laudibus extollunt. Parant
autem hunc ferè in modum, ut audio. An¬
timonij selibra, tartari calcionati albi
tantundem: simul tundantur & in tigil¬
lo (crucibulo) aurifabri super prunis si
mulliquentur seu soluantur: liquata ef¬
fundantur in testam aliquam, ubi agitentur
miscendo: & cum in massam induruerint,
iterum tundantur, & colentur per co¬
lum (id est sacculum eius figurae quae
est sacci pro uino Hippocratico ut uo¬
cant) in loco humido, (calido & humi¬
do) ut in cella uinaria, colo suspenso.
sic enim paulatim extillabit oleum,
quod à nonnullis propter colorem san¬
guineum Rubedo antimonij uocatur,
& similiter ab aurifabris quibusdam con¬
ficitur ad nescio quam tincturam. Ad
remedia uerò humani corporis cum
quinta essentia uini uel aqua ardente
praeparari debet, ita ut duplum ferè ei¬
us affundatur ad praedictam antimonij
rube¬