633
THESAVRVS. 413
rubedinem: & in cucurbita diligenter
agitentur, misceantur, ac ita destillen¬
tur in cineribus ter uel quater, donec
spiritus omnem malum odorem amittat.
Semper aute miscendae agitandaeque sunt
fęces cum aquam destillatam super eas
refundis, aut enm quintam essentiam
recentem superinfundis. neque enim
satis certus sum utro modo fieri debeat.
Sunt qui ab initio statim acetum rubrum
acerrimum (destillatum) cum antimo¬
nio & tartaro calcionato simul liquan¬
dis misceant. Sed haec omnia scribo non
tanquam certa: uerum ut obiter ante annos
aliquot ab empirico quodam excepta
annotaui. Scio chymistas et aurifabros
quosdam oleum uel quintam essentiam
antimonij tanquam thesaurum perfectissimum
quaerere. Hi primum lixiuium acre compo¬
situm ex uiua calce et cinere clauellato
per filtrum destillant: & in hoc lixiuio
per horas quinque antimonium subtiliter
tritum coquunt: & rursus refrigeratum
hoc lixiuium per filtrum destillant: