633
418 EVONYMI
uesicae, uteri, neruorum, articulorum
omnium, & reliquarum partium ner¬
uosarum doloribus frigidis maiorem
in modum confert. Est autem quoddam
naturale siue minerale, & aliud marinum
quod ex insulis ac scopulis fluit, (naph¬
tha dictum :) in quo genere praefertur
subalbum, mediae bonitatis subrubrum
est: subnigrum uerò & crassum, pessi¬
mum. Caeterum arte sic fit: Lateres ex
terra rubente multum antiquatos in
frusta comminutos carbonibus non fu¬
mantibus accende, donec igniti rube¬
ant: tunc concha, oleo rorismarini (al¬
chichil) uel antiquo claro plena extin¬
gue, & quoad eius fieri potest oleo im¬
bue. sicca per se in casulis, (caczobis,
Monachi in Mesuen: apud quos etiam
caczola mox pro cucurbita legitur.)
Pòst minutissimè tere, & uasi per subli¬
mationem destillandum trade, luto chy¬
mistarum capitello committe, carbo¬
nibus in fornace accensis coquedonec
oleum destillet in phialam uitream naso
imo