633
THESAVRVS. 419
imo capitelli agglutinatam (argilla &
pilo, Bulcasis,) quam exactè obstructam
reconde & serua. quanto enim antiqui¬
us, tanto ualentius fuerit, Mesue inter¬
prete Syluio, cuius hîc etiam ex Scho¬
lijs uerba subscripsi. Oleum (inquit) de
lateribus tam tenue est, ut momento la¬
tissimè spargatur: si manui infundatur,
eam cito penetret. Oleo balsami est mul¬
tenuius, calidius, & in affectibus fri¬
gidis efficacius. urinam mouet, lapidem
frangit, uermes enecat, aurium tinnitui
à flatu crasso, paralysi, spasmo cynico,
ischiadi, gonagrae, podagrae, & caetera¬
rum iuncturarum doloribus prodest,
potum aut inunctum: sed praua eius
portio aquae affectui aptae mista biba¬
tur. Hoc oleum à Rasi etiam in Antido¬
tario, & Bulcasi in libro qui Seruitor in
scribitur, paratur: ubi Bulcasis lateres
nouos qui aquam nondum senserint,
praefert, quia oleum melius imbibunt:
& eos in frusta unciae unius diuidit, ac
in uase uitreo aut uitrato probeque luta¬