633
424 EVONYMI
ter guttatim infunditur, donec dolor
remittat. Venenis frigidis resistit, ut
ctui scorpionis & opio & hyoscyamo
per os sumptis. Calculos uesicae pellit
cortice petroselini aut foeniculi admi¬
xto, (decoctis nimirum corticibus radi¬
cum in aqua, & modica huius decocti
parte cum una aut altera gutta in potu
sumpta.) Sed haec omnia fermè Rasis in
Antidotario simplici oleo Benedicto,
hoc est destillato è solis lateribus &
leo, attribuit. Praefertur, inquit Rasis,
quod ualde rubeum est, fortis odoris,
subtilis substantiae.
Oleum de plumbo: Vide supra ubi
Vlstadij uerba de quinta essentia reci¬
tauimus.
Succinum artificiosa coquendi ratio¬
ne uertitur in oleum sui coloris, Ge.
gricola. Fieri nimirum è succino oleum
potest eodem modo quo è gagate, de
quo supra scripsimus. Videntur enim
naturae non dissimilis esse. Germani
communi nomine uoeant aggstein: nigri
tantum