633
THESAVRVS. 425
tantum differentiam addentes gagati.
Cardanus camphoram quoque cogene¬
rem esse putat, hoc argumento quòd
succini suffitus linteolo madido exce¬
ptus, camphorae odorem in eo postea
reddat, quod tamen mihi experienti non
ita uisum est.
Sulfur illitum & potum, scabies, le¬
pras, & Gallicum morbum tollit. sed ue¬
hementiore ui oleum eius, quod quomo¬
do fiat in libris de morbo Gallico do¬
cuimus, Cardan. Sed libros eius de mor¬
bo Gallico nondum aeditos puto.
Sal oleum in se continet, si bitumini im¬
misceatur. Vnde Arrianus refert, apud
Ichthyophagos, in Indica historia, ex sa¬
le oleum illos excipere. Indicium quoque quod
oliuae littore maris gaudeant. nam sal¬
sum solum etiam non leuiter pingue est.
Sed, ut dixi, oleum omnia sic continent,
quod ui ignis detrahi potest. At multum
non potest continere, nisi bitumen ad¬
mixtum habeat, Cardanus.
Ad oleum de sulphure faciendum,