633
THESAVRVS. 443
aditus aëris, mouendo cum ferramen¬
to. Quo facto, mox iterum epistomijs
suis claudenda sunt foramina. Abima
etiam parte fornacis hostiolum relin¬
quendum est, mediocriter amplum, ut
aer infernè adeat, ne suffocetur ignis,
Paulò supra hoc hostiolum bacilli fer¬
rei transuersi ordine ponendi sunt, qui¬
bus induci oportet ex luto pauimen¬
tum, pollicis crassitudine, plurimis &
frequentibus foraminibus peruium, ut
accessus sit aeri. foraminum ea capaci¬
tas erit, quę pollicis in ambitu. Diligen¬
tissimè uerò curandum ut ignis satis ma¬
gnus per tres dies noctesque, ut dictum
est, continuetur, nec ulla intermissio fi¬
at. nam sic quoque oleum & opera per¬
derentur. Sic rebus omnibus instructis
& fornace & cucurbita siccatis, incipi¬
es destillationem, ualidum cum carbo¬
nibus ignem continuando, ut dictum
est. Tandem in fine tridui exacti, recipi¬
ens uas incipit clarum & album fieri,
igne adhuc in uigore suo ardente: atque