633
444 EVONYMI
hoc signum est perfectionis. Itaque
gnem extingui patiêris, & fornace refri¬
gerata, demeuas recipiens, & in mani¬
bus huc illuc uolutando inclinandoque
omnes in eo guttas concretas collige,
& oleum siue liquorem sic collectum
effunde in uasculum ex optimo uitro
Veneto confectum: periculum enim fo¬
ret, ne uulgare uitrum ab eo exederet.
consumit enim & corrodit instar aquę
fortis. Hunc liquorem Empiricus il¬
le, caelandi nimirum causa, oleum phi¬
losophorum, lapidem philosophorum
& lepram nominabat. dissolui in eo ar¬
gentum dicebat si purum & tenue uel
in laminam redactum inijceretur, &
similiter numos argenteos. ego tamen
post mortem eius integra in eo argen¬
ti frusta reperi. Cucurbitam terream
aliquando ei dissilijsse audio. quare cu¬
randum est, ut habeatur ex terra opti¬
ma, accersenda forte Haganoa, aut Co¬
lonia Agrippina, aut Aquisgrano. illic
enim optima & ualidissima omnium
testacea