469
4
ALCHEMIAE LIB. I.
CAPVT IIII.
De Ampullis.
VAsa sunt conceptacula & fornaces.
Conceptacula sunt, quae proximè materiam continent.
Materia autem vel est res elaboranda, vel aliquid medium, in quo ela¬
boratur, veluti aqua, arena, ferri scobs, cinis: &c:
Fiunt autem ex metallis, argilla, & vitro potissimum: praeferuntur vi¬
trea & argillacea firma. Quaedam etiam è ligno conficiuntur ad suos vsus. E
metallis plurimum adhibetur cuprum, & stannum, in nonnullis etiam fer¬
rum, aurum & argentum: & cuprea conceptacula aliquando inducuntur stan¬
no. E vitro duplici probè cocto, & bullis carente fiunt conceptacula rerum
acrium, & quae diu sustinere debent ignes.
Conceptacula sunt duorum generum, ampulla nempe, & olla.
Ampulla est conceptaculum magni ventris, desinentis in exitum an¬
gustum secundum analogiam.
Varietas ampullarum quanquam infinita penè est, excellunt tamen in
vsu Chymico cucurbitae, pelicanus, phiola, ampulla recipiens ouum philo¬
sophicum, &c.
Cucurbita oblonga est è ventre ampliore paulatim in collum exilius
producta. Id collum nonnunquam continuum est totum, nonnunquam in¬
tersectum, & è partibus complicatilibus factum, quae inseruntur sibi mu¬
tuo, & agglutinantur.
Est & in aliquibus rectum: in aliquibus retortum: vnde illę vocantur cucur¬
bitae rectae: hae retortae, vel bociae & cornettae, vel cornu musae, &c.
Rectae cucurbitae minores, ab vsu separatoriae nominantur. Maiores, qua¬
rum collum est amplius, vt inseri brachium possit, dicuntur matulae. Quae ex
cupro fiunt vastae, cum collo breuiore, vesicae nuncupantur: & eius formae
conficiuntur etiam cacabi è figulina, quorum multitudo compensat istius
vastitatem. Arabes Aludelem appellant cucurbitam sublimatoriam colli
altioris, plaerumque ex argilla tenaci.
Quod si collum orificij est angustioris ac res fert, dilatari poterat mol¬
lito vitro aut metallo: plaerumque tamen in vitreis caput defringitur, desi¬
gnato prius circulo per smirin: postea circumposito filo sulphurato sextu¬
plo, & incenso, cùm conflagrauit, gutta aquae frigidae instillata facit vt dissi¬
liat, quod ipsum etiam frigidus aër & halitus praestat. Loco fili vsurpamus
ferreos circulos ignitos, quos circumagimus qua parte fracturam desidera¬
mus, & frigidam aspergimus. Praefringi & frustellatim forcipe possunt, & li¬
maradi extremitates.
Cucurbita recta in pluribus requirit operculum, quod appellant alembi¬
cum, & pileum. Hoc quoque variarum est formarum. Quoddam est turritum, vt
quos