469
DE ENCHERIA.
5
quos pileos rosaceos & campanas nuncupant. Quoddam rotundè concame¬
ratum seu fornicatum instar cranei humani. Quoddam depressum ceu pa¬
tina. Est & aliud cum limbo, aliud limbo caret. Et adhibetur vel simplex, vel
multiplex, vt triplex, quintuplex, &c. Ita vt vel alterum alteri latiore
rificio sit impositum, & agglutinatum, vel alterum in alterius caput cana¬
lem demittat, ita tamen vt summum sit in fornice integrum.
Omnia vel rostrata sunt, vel sine rostris, quae appellantur caeca.
Rostrata emittunt ex se canalem instar promuscidis, eumque vel deor¬
sum, vt seu è limbo statim propendeat, seu è parte altiore, & interdum hic
rostrum est multiplex, vel à capite & vertice sursum instar tubuli, seu tubae
muersae, cui postea annectuntur serpentinae. Nonnunquam tamen tuba
statim à collo cucurbitae procedit per refrigeratorium annexum, indeque in
alembicum rostratum inseritur. Interdum rostra collo inserta sunt, quod
paulatim procedendo fit angustius, & in summo tegitur operculo paruo,
vel alembico.
Pro alembico rostrato est alembicus caecus capax, cum limbo pro¬
pendente, & epistomium habente ad emittendam aquam. Talis autem alem¬
bicus destillatorius est, & nonnunquam habet coniunctum refrigeratorium,
quod variis modis conficitur, vel ex vesicis aut corio, vel metallis, & simi¬
libus, &c. Idautem habet epistomium, & orificium, vt aqua infundi emittique
possit.
Alembicus caecus ad sublimandum adhibetur, vt spirituum siccorum
concretiones excipiat. Quod si etiam humidi quidam vnà surgant, in ver¬
tice pertusum est foramine, per quod illi exeant, aut etiam nimis ignei &
tenues emittantur.
Est & vsus eius foraminis ad contemplandum sublimatorum conditi¬
onem. Appositus est illi conus mobilis ad obstruendum & aperiendum,
cùm res postulat.
Locum huius alembici supplet interdum galea ferrea, vel olla, non¬
nunquam cucurbita terrea perforata circa fundum, & obliquè locata.
Pro sublimatorio etiam est vas triuentre cum foramine in
summo, cuius forma talis:
Vsus rectarum cucurbitarum potissimum est in his, quae
facilè in sublime scandunt.
Retortae sunt, quarum collum parumper à ventre procedit
posteaque modicè reflectitur, vt orificium deorsum spectet.
taque pars circa ventrem instar capitis alembici obtinet, cornu verò
pro rostro est: in aliquibus cornu primum deorsum spectat, sed mox
reuocatur sursum, excipitque serpentinas. Quaedam in medio ventre sunt lectae
in partes complicatiles, suntque hae ex metallis, ne opus sit toties vas frangere.
Image1
Aliqui¬