633
THESAVRVS. 525
decuplo & amplius ualidior quàm elle¬
borus ipse esset, nec tamen nocentior. sed
uis sine noxa augetur. Et quanquam ipse me¬
dicamentis plurib. additis uim eius re¬
mittere uolui, simplicem tamen istum iam
descriptum modum, ubi nihil praeter exi¬
guam mastichen postremò adijcitur, ma¬
gis laudârim in difficilioribus morbis,
ubi remedijs etiam extremis opus est: &
pro maniacis alijsque insanis aut deliris,
qui cum ad nulla medicamenta sumen¬
da cogi possint, tam parua dosi, ut uni¬
us ciceris, facilius decipiuntur. Quine¬
tiam extra corpus ad morsus uenenatos,
& neruos laesos, praestantissimam eius
uim esse crediderim. Apud authores
nullum hocmodo paratum reperio suc¬
cum. ali quid cum eo similitudinis ha¬
bet succus de acacia et de berberi apud
Bulcasin. Colatura enim tantum decoquit,
non expressa. item galbani succus & li¬
quiritiae. sed aqua in illis non mutatur.
Reliqui uerò succi omnes per expressio
nem fiunt, & coquuntur donec coagulentur,