633
524 EVONYMI
ut chelidonij, papaueris, absinthij, sola¬
ni, uuae acerbae, memithae, eupatorij, hy¬
pocisthidis, corticum radicu mandra¬
gorae. Idem Bulcasis alijs etiam quibus
dam succis expressis, qui per se ad ig¬
nem coquuntur, addere iubet parum
gummi, ut partes eorum melius cohae¬
reant, ut succo absinthij & gasid, id est
eupatorij: item centaurij, & gentianae
(qui ex decocto colato fit.) Verum masti¬
che ellebori succo, non hac tantum gra¬
tia, sed etia uim eius uenenosam & sto¬
macho contraria emendandi, admiscet.
lam in caeteris quibusdam remedijs, ubi me¬
dicamenti alicuius uim in liquore ali¬
quo deponendam augere libet, non liquo¬
rem, sed medicamentum mutamus: prio¬
re scilicet colato nouum semper medica¬
mentum in eundem liquorem infundentes, ut
in decoctionibus nonullis et oleis. hic ue¬
(in succo ellebori) contrafacimus: ijsdem
enim ellebori seruatis radicibus liquore
subinde mutamus. Causam dixerim, quam
ellebori radix, si quae alia, ualidissimas
habet