633
544 EVONYMI.
camentum cuius uim in uinum transire
uoluerint, cum uino coquunt, quouis
anni tempore: sed uina cocta pleraque
exhalant prorsus & subacida fiunt. er¬
go magis probarim medicamenta con¬
trita in uino unà cum melle despuma¬
to aut saccharo aliquot horis macera¬
ri, deinde aliquoties per manicam Hip¬
pocratis colari. Sic ex iridis radice ui¬
num hydropicis utile aliquando para¬
ui, anhelis ex inula, &c. Poterit & cum
succis herbarum depuratis misceri per
colarique uinum: uel ex ijs quae in saccu¬
lo arida trita in eo suspensa fuerint per
aliquot dies, exprimi succus, & perco¬
latus admisceri: & in sacculum recen¬
tia addi &c. nam si ita saepius exprima¬
tur materia, & addatur recens, efficacis
erit uinum, & uasculum subinde im¬
plebimus in locum exhausti. quod si
aliter faceres, uinum subinde infirmi¬
us fieret.
Vina medicata (ut diximus) fieri pos¬
sunt, medicamenta in sacculo, aut sim¬
pliciter