633
THESAVRVS. 545
pliciter in musto imposita, ut simul fer¬
ueant, relinquendo: aut in uino ad ignem
bulliendo. Sed prior modus pręfertur,
quòd per eum non resoluatur uis me¬
dicamentorum, nec alteretur aut infir¬
metur. Debet autem foramen uasis seu
uegetis scutella parua tegi; ut feruor
modicè exhalare possit, nec odor ta¬
men nimium euaporet. Si tamen in uino
ad ignem coquere uisum fuerit, fiat ig¬
nis lentissimus & continuatus sine fu¬
mo, uase operto ne exhalet, & ad certum
tempus decoquatur (maiori minoriue
igne, prout cuiusque rei substantia re¬
quirit, Arnoldus in libro de uino. Prae¬
staret quae coquere libuerit, in duplici
uase uel in balneo Mariae coqui.
Aromatica uino factitia per tres aut
quatuor dies clara seruari possunt, po¬
stea turbantur. Vinorum è medicamen¬
tis simplicibus diuersis confectiones
docet Plinius 14. 16.
Vinum de absinthio quomodo fi¬
at, iam supra dixi. Sunt qui cum solo