633
546 EVONYMI
absinthio parent: alij alias diuersas her¬
bas, praesertim calidas, admiscent: ut hys¬
sopum, rutam, saluiam, carduum bene¬
dictum, pulegium, costum hortensem, phylli¬
tidem, flores sambuci, cortices fraxini.
Ego interdum in phiala uitrea ex tempo¬
re paro, absinthij comis aridis superin¬
fusis pari mensura uino Cretico, et aqua
ardente ter destillata. hoc diu seruari
potest. exigua eius mensura uino mul¬
to addita, totum id absinthij qualita¬
te imbuit. Stomacho frigido prodest,
flatus discutit, colicam phlegmaticam
& ex flatibus natam sanat. scabiem cu¬
rat illitum. Arnoldus in libro de uinis,
Melior modus conficiendi est, inquit,
quòd contundatur absinthium uiride
uel siccum, & coletur uinum calidum
aut frigidum super ipsum aliquoties, do¬
nec saporem et uim eius recipiat, & saccha¬
ro uel melle condiat. Praestat autem hic mo¬
dus conficiendi hoc uinum, quoniam uis omnis
absinthij in superficie est, qui hoc modo
ptimè extrahit. Deinde prolixus est in re¬
censendis