633
560 EVONYMI
uino, uel Graeco, quod melius est. & lo¬
co mellis ponatur saccharum cum gra¬
no moschi, & est nobilissimum. Syru¬
pus uel iulep de uino ad conseruandam
ualetudinem & iuuentutem fit, in tribus
libris boni uini ponendo duas libras
sacchari. fiat syrupus, cuius usus est cum
aqua. Gerit autem uicem cibi & po¬
tus, & recreat naturam, Arnoldus in li¬
bro de conseruanda iuuentute.
Vinum saccharatum decoctum. Seni¬
bus, frigidis & debilibus conuenit, &
quibus humor natiuus & calor natura¬
lis imminuuntur. nutrit enim, & san¬
guinem generat, & replet partes prin¬
cipales spiritibus. R. Vini optimi de Ver¬
nacia, uel Graeci, aut similis libras tres.
sacchari albi Caffetini libram. Coquan¬
tur ad lentum ignem more syrupi. ser¬
ua & utere cum duabus partibus aquae,
uel aliter ut usus postulapit. Hoc uinum
(siue potius ex uino syrupum) Rabi
Moyses in libro de uictus ratione senum
& conualescentium approbat.
De