469
12
ALCHEMIAE LIB. I.
tripes innititur, pertunduntur inaequaliter. Vnius enim foramen est trium
digitorum, alterius duorum, tertiae vnius, vt sic calor per gradus dari possit.
Non autem opus est regulis eiusmodi, vbi candelarum igni vtimur. Hunc
enim variare possumus aucto vel diminuto pabulo seu numero candela¬
rum. Porrò tripodi imponitur catinus oualis semipedem altus, cui in est
cinis, & in hoc phiola cum balneo senis. Ergasterium tegitur operculo
fornicato, quod vocatur coelum philosophicum, forma dimidiae sphaerae,
cuius altitudo est pes medius. In vertice foramen habet vnius digiti ad ex¬
plorandum caloris modum. Totus itaque Athannor altus est tres pedes
cum dimidio: & communiter fit ex figulari forti, seu luto sapientiae accu¬
ratè compacto. Nonnunquam tamen seruata partium proportione etiam
minor est, & è ferro constat, cuius ergasterium intus ad latera hamatum sit,
vt luto muniri possit. Mobilis est. Itaque pro ratione temporum (nam ex¬
terna frigora & calores multum habent momenti in opere dirigendo) pote¬
rit transferri. Destinatur ei locus in aedibus munitissimus, maximèque se¬
gregatus, & talis vt nec humore, nec calore, frigoreve possit laedi.
Ea descriptio publicè extat apud Rupescissam. Aliàs maximè consueuit oc¬
cultari ab inuidis. Plurimum enim facit ad arcani illius cognitionem, nec in aliae
fornace tanta est operis commoditas.
CAPVT VIII.
De furno reuerberij eiusque speciebus.
Reuerberium est fornax ignis reciprocantis ad materiam desuper. Ita¬
que & [GR]ἀντίτυπος [/GR] nominatur, & plaerumque flammam terrij aut quarti
gradus habet, licet possit & moderatior adhiberi. Vnde Reuerberium se¬
cundi, tertij, quarti gradus. Fit reuerberatio seu repercussio ignis flam¬
mei vel prunis circum quaque aggestis, vel lignorum siccissimorum flam¬
ma purissima fumique experte ad fornicem furni ascendente, indeque re¬
uertente: vel etiam eadem in angustum coacta, vt nihilominus vndique in¬
cludat vas ergastuli. Hinc fornax reuerberij varias accipit formas, nempe
testudineatam, aut turritam, stratam, aut erectam, clausam, patentem, ro¬
tundam, quadratam, partim quadrangulam, partim fornicatam, &c.
Vsitatissima reuerberia sunt vel erecta, vel strata: erecta sunt quae
structuris muratis à terra eleuantur, suntque vel in rotundum fornicata, vel
in quadrangulum dilatata. Plurimis ex vtroque genere iuxta terram est
aut cineritium, aut loco huius vaporarium. His insternitur focus, & in plae¬
risque coniungitur ergasterio. Aliquibus etiam non tantum camini sunt,
sed & camerae testudineatae ad excipienda quae fauillis coniuncta subuola¬
runt. Quaedam tamen caminis carent.
E for¬