469
DE ENCHERIA.
11
tus, nisi operum diuersitas vnius temporis plures requirat. Plaerumque autem mu¬
tatis catinis, & alijs quibusdam minutis, ex vna specie fit alia: veluti si ahenum
balnei mutetur catino arenario, vel vesica aheno: vel si ascensorium vas descen¬
sorio, & focus transferatur, &c. Ita furnus reuerberij potest compensari per ven¬
tosam, &c. Commodissimè tamen quodque opus fit in suo furno, & nonnunquam,
materiae copia non sinit nos compendio vti.
Athannor est fornax tecta, in qua calore vaporoso elaboratur arcanus
philosophorum lapis.
Et quia calor adhibetur siccus cum aliqua reuerberatione, transfertur
nomen etiam ad alias fornaces, in quibus vrimus, torremus, sublimamus, re¬
uerberamus.
Forma ei est turrita, rotunda, cum fornicato tecto. Tria habet locu¬
lamenta, quatuorque est distinctus partibus, quae committuntur per lim¬
bos masculos & foemineos, agglutinanturque vt integra solidaque sit com¬
pages. Ima pars est cineritij seu conisterij, cuius latitudo est sesquipeda¬
lis, altitudo pedalis cum ostiolo, quantum satis cineribus eximendis, & aëri
intromittendo, quo tamen spacio non est opus in igni candelarum. At non
debet abesse, cum non semper vti candelis possimus. Conisterio imponi¬
tur lamina ferrea, ita vt innitatur tribus prominentijs, veluti conis labro co¬
nisterij affixis. Est autem illa in medio concaua instar patinę, perforataque ibidem
foraminibus ferè ad auellanarum capacitatem, quo cineres commodè queant trans¬
mitti, neque tamen sufflatio fiat maior iusto. Post hanc tabellam sequitur foci pa¬
ries cum ianua clausili, & duabus retrò auriculis ad euentilandum. Eius altitudo est
nouem digitorum. Sequitur ergasterium proportione latitudinis respon¬
dens foco & conisterio, quanquam huius fundum angustiorem esse nihil
prohiber. Ergasterium autem diuersum est, pro diuersitate ignis in foco
subministrandi. Plaerumque ad prunas circa extremitatem, quâ paries erga¬
sterij incumbit limbo foci, exciditur altitudine semidigiti, latitudine digi¬
torum quinque, vt tabulae seu registra, vt vocant, per illud foramen ad re¬
gendum calorem possint submitti. Caetera totus circulus ille continuus
est, assurgitque ad digitos quindecim. Distinguitur à foco per laminam fer¬
ream planam, quae in medio est pertusa vno foramine quatuor digitos lato.
Super hoc foramine erigitur tripes arcanorum, cuius circulus diametrum
habet trium digitorum. Altitudo verò totius est sex digitorum. A fundo
laminae circa foramen vestitur Zona in orbem ducta, vt directè calor verbe¬
ret vas in tripode locatum. Cohaeret autem illa Zona seu tunica laminae &
circulo tripodis, vt canalis fiat integer, quasi tubulus. Quod si regulae ad¬
hibentur, oportet illam in imo item excisam esse, ea altitudine & latitudi¬
ne, quae admittat regulas. Regularum autem sunt tres numero eiusdem
latitudinis, longitudinis altitudinisque, ita formatae vt rectè respondeant
circumductae Zonae; & quâ accommodantur foramini tabulae ferreae cui
tripes
d 3