469
18
ALCHEMIAE LIB. I.
prominere debent extra fornacem mensuris sex. Prominenti parti insterni¬
tur lamina argillacea, seu ianua semicircularis, & apta ad ostiolum obsiruen¬
dum. Ita & suae valuae inferiori ostiolo adiacent, vt possint accommodari
cum est opus. Adhuc descriptio fornaculae ex Fachsio. "Fornacula lateritia
vel fictilis quadrata, quam Budelius & Agricola commendant, fixa est, seu in foco
camini alto tres pedes & dimidium, immobilis statuitur, alta cubitum, intus lata
pedem, longa pedem & duos digitos. Cum è foco assurrexit ad quinque digitos,
(habet autem iuxta focum ostiolum arcuatum aut quadrangulum pro cineribus
& aëre) super lateres collocatur lamina ferrea luto superius inducta. Infronte eius
super lamina est ostiolum arcuatum, altum palmum, latum quinque digitos. La¬
mina tria foramina habet, duo in lateribus, vnum posteriùs, lata digitum, longa
tres. Inter ea locatur tegula. Debet etiam lamina in anteriore parte efornaculae
stiolo prominere, &c. Ita ferè Agricola. Caeterum & extemporanea conficitur ex
tribus lateribus in quadrum super foco compositis, quibus imponitur lamina &
huic iterum tres lateres, &c."
CAPVT. IX.
De furnis catinorum cum subiecto foco.
Eiusmodi furni quod cinerarium & focum attinet, ferè perinde ha¬
bent, quanquam compendij gratia vbi lignis potissimum vtimur, coni¬
sterium interdum negligatur. Foco autem catinus impendet ex ferro, cu¬
pro, argilla, &c. Prout opus & res praesens exigit. Pro catino interdum ve¬
sica aenea est, (aliquando cum tubulo in latere, pręsertim in vini destillatio¬
ne, &c.) maximè in destillatione aquarum & oleorum ex vegetalibus, est &
cum cacabi instar matularum cum limbo efformati, circulo disponuntur,
& per ordines, latiore basi ad fastigium arctius. Limbo verò iniectis herbis,
apponitur alembicus. Et haec vasa rem continent immediatè, diciturque bal¬
neum siccum vel stufa sicca. Catini verò si aquam continent, fiunt ex cu¬
pro forma ahenorum ampliorum; vocaturque fornax balnei, cui si vas ma¬
teriae insistit, innixum scilicet circulo plumbeo vel ferreo, aut gryphi, inuo¬
luto stramine, nominatur balneum maris, aut mariae, (olim diploma) sin
desuper suspenditur vel tripodi imponitur super aheno, aut canali ex oper¬
culo producto, vt vapor saltem id tangat, nuncupatur balneum roris, tunc¬
que plaerumque vas materiae alij catino ligneo pertuso innititur. Ex aheno
verò epistomium vel canalis prominet, vt suppleri aqua possit alia calida, in
quem finem etiam multa sunt ingeniosè inuenta. Tale balneum compen¬
satur nonnunquam dolio vel cupa aquae calidae, per quam ascendit canalis
cum prunis, vel calore ad aquam calefaciendam: quanquam eius loco et¬
iam soleat inijcionum aeneum cum calce viua & simili fomite. Eius vicem
& solis calor sustinet, & fimus qui duplici ferè modo apparatur. Nam aut
in la¬