21
D. LVCAE STENGII
NO MEDICINAE DOCTORI, ET
Physico Augustano: M. Toxites R.
medicus Argentora¬
tensis, S.
QVae Stengline tibi Stibij pro laude remitto,
Non iracunda carmina mente legas.
Nil tibi detractum cupio: doctrinaque salua
Sit tua: nil clarum te dolet esse virum.
Pugno tibi placidus: quoniam medicaminis vsum
Quem damnas, verum protinus esse reor.
Sed tamen illius ratio est diuersa parandis
O vtinam veram fas sit inire viam.
Non etenim vitrum (multum licet vtile) flores
Quaero: quibus virtus maxima semper inest.
Quaero sacrosanctum, notum minus ante, liquorem:
Qui decus, & medico nomina clara parat.
Non igitur nullo carpas discrimine: laus est
Maxima iustitiae, reddere cuique suum.
A2
Spon¬