SPONGIA
STIBII,
ADVERSVS
ME¬
DICINAE
DOCTORIS
LVCAE
STENGLINI
ASPERGINES.
Cvm
tua
legißem,
Stengli,
conuitia
nuper:
In
me
quae
saeuo
fortiter
ore
iacis:
Indolui
certè,
quod
nondum
cognita
prodis
In
vulgum:
at
medicum
certa
requirit
opus.
Non
hîc
diuitiae,
non
vani
gloria
mundi
Quaeritur,
aut
ampla
splendor
in
vrbe
nouus.
Sed
scopus
est
artis
venerabilis
iste
medendi:
Vt
sint
ablatis
corpora
sana
malis.
Immerito
accusas:
nulli
sum,
crede,
venenum:
Qui
me
purgatum
cautior
igne
capit.
Ignis
enim
cunctis
auffert
incommoda
rebus:
Igne
facis
tutum,
quod
fuit
ante
nocens.
Igne
valent
flores,
radices,
semina,
fructus:
Ignibus
affectus
sustulit
herba
graues.
Gemma
suas
calidis
virtutes
ignibus
edit:
Adprobat
&
vires
Margaris
igne
suas.
Igne
bonus
tristem
Cous
purgauerat
vrbem:
Quam
varia
pestis
morte
repleuit
atrox.
Igne¬