SPONGIA
Non
id
Germani,
non
Gallia
sola
fatetur:
Haec
Italis
etiam
sunt
mala
nota
bonis.
Hos
tamen
excuso,
qui
sunt
virtutis
amantes:
Quique
datam
seruant
cum
pietate
fidem.
Peccantes
licuit
vel
quouis
carpere
iure:
Inde
meo
solos
carmine
tango
malos.
Talia
cum
fiant,
quibus
aut
successibus
aegri,
Vel
qua
praescribes
pharmaca
laude
tua?
Ista
fac
emendes,
non
nostram
carpere
famam
Intendas:
pietas
quid
velit
aequa,
vide.
Nil
medicus,
praeterquam
sano
in
corpore
sanum
Proponat
pectus:
sit
scopus
ille
bonis.
Insolitum
asscribis
nobis
haud
iure
calorem:
Empyreuma
mones
grandius
esse
mihi.
Cur
retices
vestrae
medicinae
damna?
quid
in
me
Spargis,
non
vllo
falsa
probanda
modo?
Veratrum
potius,
Colocynthis,
&
Esula
saepe
Turbarunt
varijs
corpora
vestra
modis.
Non
etenim
prodest
crassis
correctio
rebus:
Crassa
manent:
craßis
mixtae
venena
latent.
Cassia
vexauit
febrili
membra
dolore:
Quamuis
iudicio
blanda
sit
illa
tuo.
Manna
mouebat
atrox
phrenesi
furiente
periclum
Cum
fuit
Imperij
coetus
in
vrbe
sacer.
Manna
petit
varios
coelestis
in
arbore
frondes,
Accipit
&
mannam
quaelibet
herba
suam.
Hine