21
SPONGIA
Argenti quidam, medicis errantibus, olim
Assumpsit viui dira venena puer.
Incidit in summos crescente aetate dolores:
Nemo tamen vestra sustulit arte malum.
Ipsum ego subueni: splendentis quippe quotannis
Exhibitum vitri puluere, virus ago.
Tertius annus adest: viginti pulueris octo
Eiecit granis nota venena mei.
Officium feci binis foeliciter horis:
Laetus & in virides prodijt aeger agros.
Plus tamen ille mali membris haerere putauis:
Mercurij expertus saepius ante dolos.
Bis terdena iterum madefecit grana sequenti
Nocte: nec extimuit fumere mane merum.
At qui spectabant stupidi (mirabile visu)
Illico praesentem pertimuere necem.
Profuit hoc illi: nec sensit corpore virus.
Quis bonus hoc dignum laudibus esse neget?
Pellere corporibus sudore superflua possum.
Albus vbi fio puluis, & arte leuis.
Non magis est certum morbo medicamen in omni:
Si sum, quem docuit ritè Monarcha, liquor.
Siue liquore velis, forma vel pulueris vti,
Siue vitro: quamuis durius illud erit:
Non tamen inuenies mea quod non comoda virtus
Sit tibi, siue aliqua parte nocere queat.
Non