21
SPONGIA
Quales Argenti qui sumpsit pharmaca viui:
Quae sunt artificis non bene facta manu.
Quin moriatur homo, tanto qui tempore secum
Tam praesens laeso corpore virus alit.
Aut saltem varijs vitam cruciatibus omnem
Exigat: vt natum se minime esse velit.
Cuncta Deus varijs immiscuit orta venenis:
Foelix è spinis qui legit arte rosas.
Arte para, quaecunque paras: impuraque rebus
Auffer: erunt morbis pharmaca certa tuis.
Hoc qui non nouit, medici cur nomina sumit?
Non res, sed rerum forma iuuare solet.
Non igitur damnes, quod non expertus es vsu:
In quo diuinae constitit artis honos.
Disce prius rectè carbonum viribus vti:
Nec me iudicio praecipitante graues.
Haec tecum lusi: sed nunc maiora referre
Adgrediar: magnis gratia maior inest.
Quid iactem vitrum? nec enim Paracelsus in vsu
Hoc habuit: quanquam sic quoque saepe iuuo.
In sublime tulit vasis me fortiter aptis:
Et iußit flores surgere ab igne meos.
Hos ita perfecit, morbis vt in omnibus essent
Auxilium: atque illos carpere nemo potest.
Non etenim vomitus, neque recrementa ciere
Sed vi coelesti membra iuuare solent.
Con¬