THESAVRVS.
5
partium
substantialium,
caloris
externi
vi,
fiat
destillatio,
duae
primae
sunt
viae
ac
ratio¬
nes
huius
separationis,
ab
authoribus
Chy¬
micis
propositae.
Intellexerunt
erenim,
siue
per
rationem,
siue
per
experientiam,
alia
qui¬
dem
corpora
contumacius
succum
de
se
fun¬
dere,
alia
verò
facilius
&
minore
negotio:
proinde
hi
alium
quidem
modum
faciliorem,
alium
verò
difficiliorem
seu
fortiorem,
ex
rei
ipsius
necessitate,
adinuenerunt.
Et
hunc
qui¬
dem
per
descensum,
illum
verò
per
ascensum
fieri
debere,
voluerunt,
ijsdemque
nominibus
appellarunt.
Itaque
in
vniuersum
omnem
de¬
stillationem,
vel
per
ascensum,
vel
per
descen¬
sum
fieri
dicimus.
Horum
modorum
vterque
rebus
destillandis
indiscriminatim,
prout
in¬
genij
dexteritas,
aut
experientiae
persuasio
cuique
dictant,
adhibetur.
Frequentior
tamen
per
ascensum
destillatio
est,
ex
herbarum
vm¬
belliferarum
seminibus,
ex
aromatibus,
simi¬
liter
&
ex
lachrymis,
resinis,
&
liquoribus:
per
descensum
verò,
è
lignis
iuniperi,
aloes,
guaiaci,
piceae,
fraxini,
etc.
olea
extrahuntur:
quanquam
&
aquae
nonnullae
per
descen¬
sum,
ex
rosis,
&c.
destillentur.
Caeterum
destillationis
quae
per
ascensum
fit
(vt
de
hac
primo
loco
dicamus)
licet
plu¬
res
modi
ab
authoribus
nobis
sint
propositi,
possunt
tamen
ij
omnes,
ad
tres
hos
ordines,
pro
causae
nimirum
agentis
seu
efficientis
dif¬
ferentia
referri.
Ac
primus
quidem
modus
A
5