519
EVONYMI
est, quando aliquid in sole, vi caliditatis ipsius
destillamus: secundus verò igneae caliditatis
seu elementaris vi: tertius caliditate, quae pu¬
erescentibus rebus inest, perficitur, de quibus
nunc ordine dicemus.
In sole fieri solet destillatio, locis calore so¬
lis ęstuantibus, posito super calidam arenam
vase vitreo, re destillanda repleto, vnà cum ap¬
penso seu coniuncto recipiente. Verùm hic
modus nostris regionibus, frigidioribus sci¬
licet, non admodum vsitatus est: solent tamen
olea multa insolatione parare plerique, quae
fortè commodius decoctione fieri possent, vt
quae inest rebus facultas, vehementiori cali¬
ditate, melius extraheretur.
Multis ferè modis igneae caliditatis vehe¬
mentia, aquae vel olea ex rebus compositis ex¬
trahuntur: aut enim simpliciter in cucurbita
concluduntur res destillandae & igni impo¬
nuntur: aut eaedem balneo Mariae vocato im¬
merguntur: aut cineribus, aut arenae, sicque
subdito igne liquorem desideratum euocant.
Et hic quidem modus, vt est optimus & vsi¬
tatissimus, ita latissimè patet, vt in sequenti¬
bus videbitur.
Tertia destillationis forma per ascensum,
fit vasis destillatorijs medicamento refertis,
& in acinorum aceruo, aut olearum recre¬
mentis, vel fimo qualicunque, obrutis: horum
enim omnium calore putredinali, è medica¬
mentis, diu in vase aliquo, olei vel vini arden¬
tis