519
EVONYMI
fuerit. Destillatoribus verò, quique destillatio¬
nibus praesunt potius, quàm rebus destillan¬
dis, esse inimicum vaporem.
DE RELIQVIS INSTRV¬
mentis particularibus.
SVnt & alia quoque instrumenta, per quae
ignea qualitas vel intenditur in destilla¬
tione, vel remittitur. Quamobrem destillatio
aliquando fit mediante vapore, aliquando in
aqua, vt in balneò Mariae: aliquando per ci¬
neres, per arenam, per contritos lapides, li¬
maturam ferri: aliquando his mixtis, vt quan¬
do arenae aqua commiscetur, vt neque peni¬
tus fiat in balneo destillatio, neque omnino in
arena. Vbi notandum est destillationem, quae
cum farina laterum sit, omnium esse quo¬
rundam iudicio, optimam & tutiorem, calo¬
rem enim aequaliter fouet, & vitra non aequè
facilè rumpit, quae duo in destillationibus
per necessaria sunt. Sed de his omnibus, vbi
& quando, nunc hoc, nunc illo medio sit
pus, in particularibus destillationibus di¬
cetur.
Ad destillationem rerum, necessaria ali¬
quando est infusio, aliquando putrefactio,
contritio, & huiusmodi alia.
Infusiones quibus praeparantur res destil¬
landae, ad olei vel aquae extractionem, fiunt
aut in aqua simplici elaborata, vt per cana¬
les longo itinere decurrente, aut in aqua destil¬
lata,