519
THESAVRVS. 8
lata, aut in aqua vitae, aut vino, aut in aquis
herbarum destillatis, acero, aut alio aliquo li¬
quore: & sic infusa stant in sole, vel igne per
semihoram, per horas etiam plures, noctem
totam, etiam diem, biduum, triduum, per
mensem aut plures, pro medicamenti natu¬
fa, & vario medici scopo & necessitate. Res
infusas aliquando exprimimus ante destil¬
lationem, & expressum demum humorem
destillamus, aut integram infusionem, hoc
est, infusum ipsum, & liquorem, in quo facta
est infusio, simul in cucurbita, aut alio instru¬
mento destillamus, Aquae & olea quae ex
aromatibus parantur, fieri debent per infu¬
sionem in aqua simplici, non in vino, aut
qua vitae, quia illa cirò ascendunt, nec ferunt
secum aromarum vim: aqua autem non sine
aromatica facultate ascendit. Aliquando po¬
nimus res destillandas ad putrescendum, ac
tandem finita putrefactione, destillamus: ali¬
quando tamen & ipsa putrefactio destillatio
est, vt supra monuimus, & inferius quoque
eius fiet mentio.
Fermentatio quoque materiarum ac infu¬
sionum fit, aut ad solem canicularem, aut
lioquin potentem, aut ad fornacem, aut in fi¬
mo equino. Fermentatio eget multis diebus,
vt quatuor aut pluribus, & quo melior facta
fuerit fermentatio ac praeparatio, eo maior
& olei & aquae erit extractio.