519
THESAVRVS. 18
Modus destillationis per descensum fit,
in inuersa bocia, quae cuin fornace op¬
timo luto coniungitur, ea nimirum parte
qua corpus bociae fornacem contingit: tum
carbones superimponuntur circum circa, &
accenduntur, ita vt lentissimus sit ignis. Suf¬
ficit autem paruus ignis, quando immediate
bociam tangit, augendus ramè est paulatim.
Oportet verò ante destillationem, materiam
contentam fortiter in bociam intrò intrudere
& compellere: aut exiccare, aut cum albu¬
mine oui, aut longa fusione in inuersa bocia,
ne effluat, continere. Inter destillandum, ma¬
teria collo bociae adhaeret, etc. Hic modus
autem propterea est perfectior, quòd videatur
materia, semper retrocedendo, saepius atque ire
rum, quasi sublimari. Sed modum & instru¬
menta, melius sequens figura exprimit, ex au¬
thore Pyrotechniae,
Rogerius hunc modum proposuit, Implea¬
tur floribus vel herbis olla, inferius habens
C 3
image16