519
EVONYMI
angustum foramen, & os superius ollae coope¬
riatur: & tunc supponatur alia olla, & ligetur,
fundus ollae superioris, cum ore inferioris,
cum argilla, & tunc sepeliatur sub terra, & sit
ibi per annum: Facta anni reuolutione, extra¬
hatur, & in olla inferiori inuenietur oleum
clarum, quod per calorem & fumositatem ter¬
rae extrahitur.
DE DESTILLATIONE PER FILTRVM.
Imple poculum aqua, & accigę particulam
panni lanei, longitudine duorum palmorum,
hanc totam humectabis, & impones poculo,
sic vt altera pars immersa sit aquis, altera ex¬
tra poculum propendeat, tim extemplo li¬
quorem omnem effluere cernes. Erit autem
aliquoties pannus ille, vbi nigrior esse coepe¬
rit, aut tardius guttae stillarint, nimirum pro¬
pter faeces imbibitas, exprimendus, & lauan¬
dus, ac denuo intromittendus.
DE LVTO SAPIENTIAE VVL¬
go dicto, quo Chymistae vtuntur ad oblinenda va¬
sa destillatoria, & ad eorundem iun¬
cturas claudendas.
Post instrumentorum, quibus ad res destil¬
landas necessario vtimur, tractationem,
dicendum nunc quoque est de eo, quod vasa ipsa
ab ignis violentia tuetur, eademque coniungit,
& copulat quo destillatio melius perficiatur.
Id ipsum autem Luto perficiunt Chymistae.
Lutum autem aliud est commune, quod seruit
extruendis fornacibus & turribus ad destilla¬
tionem aptis: aliud vero Sapientiae dictum, quo